Шрифт:
Интервал:
Закладка:
6. De confirmacione premissorum et exhortacione domini pape ad fratres
Cum autem hec destructio terre Polonie per clamosam insinuacionem dicti ducis ad noticiam Romane curie deveniret, sanctissimus pater et dominus Gregorius IX papa compaciens ei et precavens periculis in futurum, omnem ordinacionem cum fratribus domus Theutonice tanquam rite et racionabiliter factam in nomine Domini confirmavit, injungens dictis fratribus in remissionem peccaminum, ut vindicarent injuriam crucifixi Domini et terram Cristianis debitam recuperarent, ab infidelibus occupatam. Et exhortans eos ad bellum, ait: accingimini et estote filii potentes, estote parati, ut pugnetis adversus naciones, que conveniunt disperdere nos et sancta nostra, quoniam melius est nobis mori in bello, quam videre mala gentis nostre et sanctorum. Confortansque ipsos ad magnanimitatem consolatus fuit eos verbis Domini, quibus usus fuit ad filios Israel, dicens: si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatus et currus et majorem, quam tu habes, adversarii multitudinem, non timebis eos, quia dominus deus tuus tecum est; et interpositis quibusdam sequitur: vos hodie contra inimicos vestros pugnam committetis, non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos, quia dominus deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo. Non enim pugna vestra est, sed dei. Hec magnanimitas maxime fuit in Juda Machabeo, qui quando cum paucis stabat contra maximam multitudinem gencium confortando suos ait: Ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis. Mementote, qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari rubro, cum persequeretur eos Farao cum excercitu multo. Et nunc clamemus in celum et miserebitur nostri dominus et memor erit testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie, ut sciant omnes gentes, quia est deus, qui redimat et liberet. A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est. Hodie extollitur, et cras non invenitur. Estote ergo, o filii, emulatores legis, et date animas vestras pro testamento patrum, et mementote operum, que fecerunt in generacionibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen eternum. Confortamini et viriliter agite in lege, quia, cum feceritis, que precepta vobis sunt a domino deo vestro, in ipsa gloriosi eritis. Adducite ergo ad vos omnes fautores legis, et vindicate vindictam populi vestri, et retribuite retribucionem gentibus.
7. De novo bello fratrum domus Theutonici contra gentem pruthenorum
Multa bella antiquitus gesta sunt contra Pruthenos, ut veteres narrant historie, per Julium Cesarem, item per IX germanos de Swecia, qui dicebantur Gampti, item per Hugonem dictum Potyre, ultimo per fratrem Cristianum episcopum Prussie et per fratres milites Cristi, qui vocabantur fratres de Dobrin. Sed habita oportunitate Prutheni capitaneos et alios, qui eis prefuerant, occiderunt, aut a se longius fugaverunt, et sic jugum servitutis excuciebant a cervicibus suis, et in errores pristinos sunt relapsi. Modo per fratres hospitalis sancta Marie domus Theutonicorum Jerosolimitani incipiunt nova bella contra ipsos. Hec sunt illa nova bella, que elegit dominus, ut subvertat portas hostium, quia si unum vel plures capitaneos vel prefectos occiderent uno die vel delerent, eodem vel sequenti die in loca occisorum alii meliores surgerent vel equales. Nec tantum est novitas in bello, sed eciam in novo genere bellandi, quia non solum materialibus, sed armis spiritualibus vincitur hostis, scilicet oracione. Unde legitur de Moyse, dum oraret, Israel vincebat Amalech, dum cessaret ab oracione, Israel vincebatur. Scribitur eciam de ipso Moyse in libro sapiencie, quod vicit turbas non in virtute corporis nec in armatura potencie, sed verbo, scilicet oracionis. Et de eodem dicitur in libro judicum: memores estote servi dei, quia Amalech confidentem in clipeis suis non pugnando sed precibus orando devicit. Legitur et de Machabeis, quod exclamaverunt in oracione et fugaverunt castra. Et de Juda Machabeo dicitur, quod in duobus bellis non oravit; scilicet contra Antiochum Eupatorem, et tunc non vicit, sed divertit; in secundo contra Bachidem et Alchimum, et tunc ipse cecidit in prelio, et in fugam castra filiorum Israel sunt conversa. Est et aliud novum genus vincendi