Шрифт:
Интервал:
Закладка:
1. ASG, AS, 3024, Div. Filze, 4 N 150 24/ІІІ 1428
+Yhesus+. Urbani de Nigro.
Reverendissime paternitate vestre vestroque venerabilli conscillio dominorum antianorum umilliter exponitur pro parte devoti servitoris eiusdem Urbani de Nigro tamquam fratris et coniuncta persona Ieronimi de Nigro, quod cum allias ipse Ieronimus mutuaverit Vani de Mon(le)ono asperos decem milia[574] argenti de Trapezomdis, pro securitate quorum idem Vani obligavit sibi omnia bona sua et specialiter officium consullatus Trapezomdarum ac licteram ipsius officii dicto Ieronimo, ut de predict(is) constat quoddam publico instrumento scripto manu Petri Arberici notarii burgensis Trapezomdarum. Et cum eidem Vani fuerit sibi assignatum predictum officium et[575] idem Vani proficisseretur, ut predictum officium exerceret, in itinere decessit in partibus orientalibus. Cumque ex forma ordinamentorum huius civitatis et specialiter regullarum, de quibus constat in actis curie dominorum sindicatorum, quod mortuo officiali in itinere postquam trassiverit partes Neapoli, quod heredibus suis seu habentibus causam ab eo respondeatur de dimidia sallarii et obventionis predictis officii; et dictus Vani decesserit in partibus maris Maioris et sic ultra lochum in regullis comprensum, ex quo debet fieri dicta assignatio, et non habens idem Ieronimus, unde comode sibi satisfieri, possit in bonis dicti Vani et dictum officium ceterum eidem obligatum, et cum decens est, ut fiat eidem satisfacio, quod[576] credit fore intencionis prelibate dominationis.
Eo propter prelibate dominationi et suo venerabilli conscillio humiliter supplicat, quatenus intuitu pietatis et iusticie vellint eidem Urbano dicto nomine de remedio opportuno providere, mandando consulli dicti loci Trapezomdarum, qui fieri faciat creditorem dictum condam Vani sive heredes suos de dimidia sallarii et obventionis predicti officii sive dictum Ieronimum tamquam creditorem dicti condam Vani; et eidem Ieronimo, cui dictum officium obligatum erat faciat integraliter solvi ac responderi, quoque sic faciendo indempnitati ipsius supplicantis iuste succureretur.
+MCCCCXXVIIIo die XXIIIIa martii.
Responsio reverendissimi in Christo patris et domini domini B(artholomei) Mediolanensis archiepiscopi, ducalis ianuensium gubernatoris et spectabilis consilii dominorum antianorum in legitimo numero congregati est, quod ven(erandum) officium Romanie, sumpta informatione coram que superius narrantur et visa regula de eiusmodi casibus mentionem faciente, consideratis etiam consuetudinibus, provideat in requisitione ipsius supplicantis, prout ipsi officio faciendum videbitur.
2. ASG, AS, 1779, Litterarum, 3, f. 196r-v (N 445)
2/VIII 1429
Illustrissimo principi et preclarissimo domino domino Iohanni, imperatori Trapesonte.
Illustrissime princeps et preclarissime domine. Inter claras huius civitatis familias II qui se de Negro vocari voluerunt generosi ac insignes viri semper habiti sunt multisque amplissimis civibus ea familia adornata est, ex quorum numero viros nobiles Hyeronimum et Urbanum fratres in terris imperii vestri nunc diversari credimus, qui cum ob patris propinquorumque suorum meritas, tum ipsi ob virtutes suas admodum nobis cari sunt, successusque commoda eorum plurimum nobis cure sunt, statuimus itaque pro eis maiestati vestre scribere, quam precamur ex animo, ut intuitu // potissimum nostro et dilectionis, qua illos complectimine suscipe dignetur illos propensius recommissos, illos que fovere, sustinere, inviare et honestis favoribus sublevare. In quo prêter hoc, quod maiestas vestra benefaciet viris bene promerentibus, faciet insuper nobis rem plurimum gratam. Paratis in queque concernentia gloriam vestram affectu sincero.
Data Ha augusti.
B(artholomeus), archiepiscopus etc. et consilium.
ASG, AS, 1779, Litterarum, 3, f. 196v (N 446)
2/VIII 1429
Egregio ac generoso viro Philipo Cataneo consuli Caffe nobis carissimo.
Generose vir nobis carissime. Scribimus domino imperatori Trapezonte litteras his annexas in favores Hyeronimi et Urbani de Nigro, maiestatem suam precantes, ut illos velit fovere, sustinere, inviare et honestis favoribus extollere. Et quia ignoramus, quo pacto idem imperator nobiscum victurus sit volumus, ut si amice et ut decet cum nostris agit, litteras nostras eim mittatis, vosque illi scribatis in favorem eorum. Si secus autem, quam cum amicis decet, se haberet nobiscum, eo casu litteras igni comburatis.
Data Ha augusti.
ASG, AS, 1779, Litterarum, 3, f. 196v (N 447)
2/VIII 1429
B(artholomeus), archiepiscopus etc. et consilium.
Ianoto Spinule, potestati Peire.
Nobilis vir nobis carissime.
Scribimus domino imperatori Trapezonte in favores Hyeronimi et Urbani de Nigro, maiestatem suam precantes, ut illos velit fovere, sustinere, inviare et honestis favoribus extollere. Et quia ignoramus, quo pacto idem imperator nobiscum victurus sit volumus, ut si amice et ut decet cum nostris agit, vos illi scribatis in favorem eorum. Si secus autem, quam cum amicis decet se haberet nobiscum, id nequaquam faciatis.
Data Ha augusti.
3. ASG, AS, 1784, Litterarum, 8, f. 165v (N 502)
17/III 1438
Imperatori Trapesonte.
Serenissime et clarissime princeps. Relatu viri nobilis Urbani de Nigro, certiores facti sumus, quam sit maiestas vestra recte et sincero animo affecta in favores nostros et huius inclite comunitatis, quodque constituit Ianuensem nationem fovere, sustinere, humaneque et amice tractare, quod certe nos cupide audivimus, arbitrantes hanc amiciciam et mutuam beneficiorum, prestationem non nostris solum, sed etiam utrique parti fore pro futuram. Ob eam causam scripsimus rectoribus nostris Pere, Caphe et aliarum terrarum, ut excellentie vestre favores exquirant eamque foveant ac sustineant et subditos eius prestent humanam amicumque in euntis rebus tractationem. Erunt igitur partes excellentie vestre amiciciam Ianuensium non aspernari et erga illos in terras eorum ita se gerere[577], ut verbis ac promissis nobis oblatum est.
Quod ad illustrem dominum germanum vestrum pertinet, scripsimus opportune magnifico domino Mitileni eumque litteris adhortati sumus, ne velit inter duos fratres arma sua inserere, enitatur potius illos ad concordiam deducere. Nosque sibi obtulimus dare operam, quod serenitas vestra equas pacis