Шрифт:
Интервал:
Закладка:
43. Palladius dixit: Non tibi respondeo, quia quaecumque ego dixi non sunt scripta. Vestra tantummodo scribuntur uerba, non uobis respondeo.
Ambrosius episcopus dixit: Omnia uides scribi. Denique quae scripta sunt abundant ad tuae impietatis indicium. – Et adiecit: Creaturam dicis Christum an negas?
Palladius dixit: Non respondeo.
Ambrosius episcopus dixit: Ante horam citra actam, cum legeretur quia Arrius dixit creaturam Christum, negasti. Oblatum est tibi ut damnares perfidiam, noluisti. Vel nunc dic utrum natus ex Patre Christus sit an creatus.
Palladius dixit: Si uultis, exceptores nostri ueniant et sic totum excipiatur.
Sabinus episcopus dixit: Adducat suos exceptores.
Palladius dixit: Pleno concilio uobis respondebimus.
44. Ambrosius episcopus dixit: Attalus in tractatu concilii Nicaeni suscripsit. Neget factum, quia uenit ad concilium. Dicat hodie utrum suscripserit in tractatu concilii Nicaeni an non. – Cumque Attalus reticeret, Ambrosius episcopus dixit: Attalus presbyter, licet inter arrianos sit, tamen habet auctoritatem loquendi. Libere profiteatur utrum suscripserit in tractatu concilii Nicaeni sub episcopo suo Agripino an non.
Attalus dixit: Iam dixisti me allquotiens damnatum. Non tibi respondeo.
45. Palladius dixit: Modo uultis tractatum haberi plenum an non?
Cromatius presbyter dixit: Creaturam non negasti, potentem negasti. Omnia negasti quae fides catholica profitetur.
Sabinus episcopus dixit: Testes sumus nos Attalum suscripsisse in concilio Nicaeno et nunc nolle respondere. Quid cunctis uidetur?
Cumque Attalus reticeret, Ambrosius episcopus dixit:
Dicat utrum suscripserit in tractatu concilii Nicaeni aut non.
46. Palladius dixit: Exceptor uester et noster stent et omnia scribant.
Valerianus episcopus dixit: Iam quae dixisti et negasti scripta sunt omnia.
Palladius dixit: Dicite quod uultis.
Ambrosius episcopus dixit: Quia saepius uult damnari Palladius, qui iam frequenter damnatus est, lego epistulam Arri, quam ille noluit condemnare. Profitemini quid uobis uidetur.
Omnes episcopi dixerunt: Legatur.
Et recitata est: «Natum autem non putatiue», et reliqua.
Ambrosius episcopus dixit: Respondi tibi de maiore, respondi tibi et de subiecto. Nunc ipse responde.
47. Palladius dixit: Non respondebo nisi auditores ueniant post dominicam diem.
Ambrosius episcopus dixit: Veneras tractaturus, sed posteaquam obiectam tibi uidisti Arri epistulam, quam damnare noluisti, asserere autem non potes, idcirco nunc refugis et cauillaris. Plenarium ipsum recito ad singula. Dic utrum Christus creatus uideatur, aut «fuit quando non fuit» Christus, an uero semper fuit unigenitus Dei Filius. Cum Arri epistulam audieris, aut damna aut proba.
48. Palladius dixit: Cum impietatis te argui, te iudice non utor. Transgressor es.
Sabinus episcopus dixit: Quas impietates obicias fratri nostro et consacerdoti Ambrosio dicito.
Palladius dixit: Iam uobis dixi, pleno concilio respondebo et praesentibus auditoribus.
Ambrosius episcopus dixit: In consessu fratrum meorum cupio confutari et redargui. Quae igitur impie dixerim dicito. Sed impius tibi uideor qui pietatem astruo.
Sabinus episcopus dixit: Ergo impius tibi uidetur qui Arri blasfemias arguit?
49. Palladius dixit: Ego non negaui bonum Filium Dei.
Ambrosius episcopus dixit: Dicis ergo Christum Deum bonum?
Palladius dixit: Non uobis respondeo.
Valerianus episcopus dixit: Nolite multum adigere Palladium, non potest uera uestra simpliciter confiteri. Ipsius enim conscientia duplici blasfemia confusa est, nam a fotiniacis est ordinatus et cum ipsis est damnatus; et nunc plenius damnabitur.
Palladius dixit: Hoc proba.
Sabinus episcopus dixit: Nec aliter poterat Christum <Deum> uerum negare nisi auctores suos sequeretur.
50. Ambrosius episcopus dixit: Obiecisti me esse impium, hoc proba.
Palladius dixit: Expositionem uestram afferemus. Cum attulerimus, tunc disputatio habebitur.
Ambrosius episcopus dixit: Damna impietatem Arri.
Cumque reticeret Palladius, Eusebius episcopus dixit: Superfluis immoramur. Tot impietates Arri Palladius noluit condemnare, immo potius asserendo confessus est. Hunc qui non damnat similis illius est et hereticus iure dicendus est. Omnes episcopi dixerunt: A nobis omnibus anathema sit Palladio.
51. Ambrosius episcopus dixit: Acquiescis ut cetera legantur Arri, Palladi?
Palladius dixit: Date auditores, ueniant et ex utraque parte exceptores. Non potestis esse iudices si auditores non habuerimus et ex utraque parte uenerint qui audiant. Non uobis respondemus.
Ambrosius episcopus dixit: Quos quaeritis auditores?
Palladius dixit: Sunt hic honorati multi.
Sabinus episcopus dixit: Post tot blasfemias auditores petis?
Ambrosius episcopus dixit: Sacerdotes de laicis iudicare debent, non laici de sacerdotibus. Sed tamen quos iudices petas dicito.
Palladius dixit: Auditores ueniant.
Cromatius presbyter dixit: Salua condemnatione sacerdotali + quam et Palladi+ etiam in pleno legantur.
52. Palladius dixit: Non permittuntur loqui. Auditores ueniant et ex utraque parte exceptores et respondent uobis hi in concilio generali.
Ambrosius episcopus dixit: Etsi in multis impietatibus deprehensus sit, erubescimus tamen ut uideatur qui sacerdotium sibi uindicat a laicis esse damnatus. Ac per hoc quoniam et in hoc ipso damnandus est qui laicorum expectat sententiam, cum magis de laicis sacerdotes debeant iudicare, iuxta ea quae hodie audiuimus Palladium profitentem et iuxta ea quae condemnare noluit, pronuntio illum sacerdotio indignum et carendum ut in loco eius catholicus ordinetur.
Omnes episcopi dixerunt: Anathema Palladio.
53. Ambrosius episcopus dixit: Imperator clementissimus
et christianus sacerdotum iudicio causam ut ipsi essent altercationis <interpretes detulit: «Si obortae altercationis interpretes > ipsos», inquit, «constituissemus.» Quoniam igitur nobis iudicium uidetur esse delatum interpretes esse Scripturarum, condemnemus Palladium, quia impii Arri noluit damnare sententiam et quia ipse Dei Filium sempiternum et cetera quae actis haerent negauit. Ergo anathema habeatur.
Omnes episcopi dixerunt: Omnes condemnamus eum, anathema habeatur.
54. Ambrosius episcopus dixit: Quoniam omnes consistunt uiri christiani et Deo probati fratres et consacerdotes nostri, dicat unusquisque quod sibi uidetur.
Valerianus episcopus dixit: Mihi quod uidetur, qui Arrium defendit arrianus est, qui blasfemias ipsius non condemnat ipse blasfemus est. Ideoque huiusmodi hominem a consortio sacerdotum censeo esse alienum.
Palladius dixit: Coepistis ludere, ludite; sine concilio orientali uobis non respondemus.
55. Anemius episcopus Sirmiensis dixit: Quicumque hereses arrianas non condemnat arrianus sit necesse est. Hunc igitur alienum etiam a nostra communione et sacerdotio denuo priuandum esse censemus.
Constantius episcopus Arausicus dixit: Palladium Arri discipulum, cuius impietates iam olim damnatae sunt a Patribus nostris in concilio Nicaeno et nunc hodie probatae –