Шрифт:
Интервал:
Закладка:
Interrogatus, si dictus Petrus seu Johannes socius suus habebant penes se aliquam pecuniam seu aliquas alias res alicùius valoris, respondit quod in Fogia Veteri vidit dictum Petrum habere duc(atos) auri LXIV quos ipse habebat repositos in uno borseto facto in venteria sua quam ferebat.
Interrogatus si ex tunc aera vidit dictos duc(atos) in manibus dicti Petri et in quo loco et quando, respondit quod non.
Interrogatus si habebat aliquas alias res ultra predictos ducatos, respondit quod de Lango ipse accepit aliquas perlas, quas ipse fecit ponderari et fuerunt ponderis unc(iarum) duarum et tunc fuerunt extimare dicte perle valere duc(atos) decem pro qualibet uncia; duo vel tria coclearia argenti et mantelum unum pan(n)i blavi qui costitit sibi duc(atos) decem in Lango, componum unum blavum dicti panni et aliquas caligas. Tam(en) de dicto Johanne socio suo nescit dicere aliquid, videlicet ante ipse habebat aliquas res vel ne.
Interrogatus, si vidit vel scit Michaelem Bulgarum percussisse dictos Petrum et Johannem socios, respondit quod non, tamen dicit, quod audiebat eum continue loqui ad invicem cum predictis Dimitrio et Johanne sociis qui sunt in forcia dominationis, tamen nescit quid ipsi loquebantur, quam loquebantur grece, et iste non intelligit linguam grecam.
folio 16ѵ
Millesimo trecentesimo octuagesimo secundo mense Augusti die vigesimo tercio indicione quinta.
Dicta et confessiones Dimitrii de Cipro et Johannis de Cipro qui fuerunt inculpati de pro morte Petri de Matheo Butarii et Johannis de Apulea socii sui qui fuerunt interfecti super quadam barcha que erat in portu nomine Colochitha posito in hac insula Creta.
Dimitrius de Cipro habitator Candide coram dominatione constitutus et interrogatus de morte Petri de Matheo Butarii de Veneciis et socii sui, cum ipse nichil diceret positus fuit ad tormentum corde, et cum nichil diceret, data fuit sibi cavala una, et tunc ipse petiit se deponi, et depositus dixit et confessus fuit quod sunt circa dies viginti quod iste recessit de Fogia Veteri cum quadam griparea parva que empta fuit ibi de denariis dicti Petri et etiam de denariis istius et de denariis Johannis de Cipro socii sui. Et super dicta griparea erat eciam quidam puer nomine cuius nescit, et inde iverunt Chium et inde levaverunt quendam virum nomine Johannem et quendam bulgarum nomine Michali ita quod erant inter omnes super dicta griparea persone sex simul cum puero predicto et inde iverunt ad insulam de Lango pro accipiendis certis rebus quas suprascriptus Petrus Butarius ibi habebat. Tamen dicte res non fuerunt sibi date, et inde recesserunt pro veniendo Candidam, et repugnante vento iverunt ad partes levantis insule Crete ad quendam locum nomine Sanctus Siderus, et inde recedentes venire volebant versus portum Candide et venerunt ad quendam locum cuius nomen ignorat, sed dictus locus positus est a castro Mirabelli citra versus civitatem. Et ibi postea Johannes socius istius dixit isti et aliis sociis suis: «Iste Petrus Butarius non pot(est) ire Candidam occasione avendam excessus quem commisit, sed ipse immaginabatur accipere gripaream et ire Veneciis, unde consulo, ut occidamus eum et remanebit nobis griparea». Et sic fuit contentus eciam iste Dimitrius et quidam alius nomine Michali bulgarus qui erat super dicta barcha similiter fuit contentus. Et circa horam primi sompni dictus Johannes eccitavit istum et predictum Michali bulgarum ita quod omnes fuerunt contenti interficere predictum Petrum et socium suum. Et tunc dormiente dicto Petro cum socio suo iste cum predictis Johanne et Michali levantes lapides magnos, qui erant in dicta griparea pro savorna, percusserunt dictum Petrum et socium suum in capite cum ipsis[659] lapidibus taliter quod ipsi ambo fuerunt interfecti. Et hoc facto iste et socii, dubitantes ne puer manifestaret hoc factum, voluerunt interficere eciam dictum puerum, et tunc dictus Michael bulgarus percussit et vulneravit dictum puerum cum uno cultelo parvo a pane et credidit eum interfecisse prout ipsemet dixit postea, tamen dictus puer postquam fuit vulneratus proiecit se in aqua et natavit in terra et aufugit. Et post hec iste et alii duo socii sui proiecerunt in mari corpora dicti Petri et sui socii qui fuerunt interfecti. Et postea isti recedentes de dicto loco cum dicta griparea iverunt Sithiam et ibi vendiderunt illam pro perperis viginti quatuor, quibus perperis inde acceptis iste cum aliis duobus predictis venerunt per terram in civitatem Candide.
Interrogatus, qua de causa interfecerunt predictos, respondit quod instigatione inimici hoc fecerunt.
Inlerrogatus, si invenerunt aliquam pecuniam vel aliquam aliam rem alicuius valoris penes ipsum Petrum vel socium suum, respondit quod non aliud nisi quendam mantelum de panno blavo et unum çutonum de sarcia nigra.
Interrogatus, si iste eciam percussit illos homines qui fuerunt interfecti, respondit quod cum propriis suis manibus percussit dictos interfectos et simili modo percusserunt eciam alii duo socii sui.
Interrogatus quid costitit dicta griparea in Fogia, respondit quod ipsa costitit duc(atos) novem. Item dixit iste Dimitrius quod postquam predicti fuerunt interfecti, reperte fuerunt certe perle et duo coclearia argenti que fuerunt suprascripti Petri, quas perlas et coclearia iste et socii acceperunt et vendiderunt perlas hic Candide pro perperis septem et dicta coclearia reposita fuerunt in domo istius.
Item die tertio mensis Septembris indicione VI MCCCLXXX secundo suprascriptus Dimitrius constitutus coram dominatione et interrogatus si aliquis alius percussit et vulneravit predictum puerum nomine Rolandus qui erat in dicta barcha, respondit quod iste Dimitrius percussit cum tribus ictibus vel circa cum uno cultelo a pane magno et grosso. Tamen non perpendit in quo loco percussit eum quia erat nox obscura et post istum similiter Michali bulgarus suprascriptus percussit eum cum quodam alio cultello a pane turchesco cuius ferum erat tenerum. Et in percussione ictuum domabatur illud, recedebat ipsum interfecisse a nichil ipse fecit.
Die suprascripto tercio mensis septembris suprascriptus Dimitrius coram dominatione affermavit sacramento omnia vera essere que continentur in suprascripta sua confessione.
Охота за