Шрифт:
Интервал:
Закладка:
Super primo, secundo, tertio et quarto articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que in dictis articulis continentur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia, iam sunt XII anni, ipse, frater Nicolaus, in sui receptione abnegavit Christum, Virginem Mariam et sanctos in capitulo Bononie celebrato per fratrem Guillelmum de Nove, magnum preceptorem Lombardie et Tuscie, in quo capitulo interfuerunt, ut dixit, XL vel L fratres, quorum nominibus se non asseruit recordari. Et ad hoc fuit inductus et monitus per supradictum magnum preceptorem qui recipit eundem. Et quia etiam, ipse frater Nicholaus, vidit, iam sunt VII anni, vel VIII, vel circa, in quodam alio capitulo celebrato Bononie, per fratrem Jacobum de Montecucco, magnum preceptorem balive, fratres Albertum et Guidonem de Marchia Ancone, in suorum receptione factos abnegare Christum, virginem Mariam et sanctos. In quo capitulo dixit interfuisse circa XL vel L fratres quorum nominibus non recordatur, nisi de fratribus Pazano, preceptore domûs de Brixia, Francisco, preceptore domûs de Padua, Johanne, preceptore domûs Campagne. Et scit quomodo ritus iste recipiendi fratres communiter in ordine servabatur, pro eo quod sic fuit in sua receptione scrvatus et in receptionibus predictorum quos vidit recipi.
Super quinto articulo et tribus sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que continentur in eo. Interrogatus quomodo scit, respondit qnia audivit dici et dogmatizari, per fratres Guillelmum de Nove et Jacobum de Montecucco, quod Christus non erat verus dominus neque deus, sed erat falsus propheta et passus non fuerat pro salute humani generis et quod non habebant spem salvationis habende per Christum, sed per quoddam capud quod in dicto capitule ponebatur, quod colebant et adorabant ut deum.
Super VIII articulo et quatuor sequentibus articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit se in sui receptione inductum fuisse, per supradictum receptorem suum, spuere super crucem et vidit etiam spui super eam in receptione supradictorum fratrum quos recipi vidit et eos mingere super eam et eam pedibus conculcare, et quia audivit dici a fratre Johanne de Campania, iam sunt novem anni, in domo sua de la Campagna, quod fratres in domibus conventualibus conveniebant, die veneris sancti, ad conculcandam ipsam crucem et mingendum super eam. Et dixit etiam quod ipse audivit dici, ab ipso fratre Johanne, quod ipse hoc fecerat et fieri fecerat per fratres sui conventus de Campania.
Super XIIII articulo et uno sequenti et quolibet corum interrogatus, respondit vera esse que in dictis articulis continentur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia vidit dictum catum nigrum in capilulo Bononiensi apparentem eis, et fratres capituli adorare ipsum, tempore sue receptionis ad ordinem, et dixit quod vidit dictum catum stantem in dicto capitulo per oram et postea evanuit. Et hec et omnia alia supradicta faciebant in vituperium Christi et fidei orthodoxe. Interrogatus de causa scientie, respondit quia ipsi fratres sic dicebant.
Super XVI et septem articulis sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit se nichil aliud inde scire, nisi quod se mel audivit dici, a fratre Johanne de Campagna supradicto, in domo predieta de Campania, quod sacramentum quod in altari conficitur non erat corpus Christi, et credit quod fratres qui
Christum abnegabant non credebant sacramentum altaris nec alia sacramenta . Ipse tamen, licet ore Christian ahnegaverit, corde tamen non negavit et ipsa sacramenta credebat.
Super XXIII articulo et quatuor sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que in dictis articulis continentur. Interrogatus de causa scicntie, respondit se audivisse dici a fratribus dicti ordinis quod magnus magister poterat eos absolvere ab omnibus peccatis. Et quod visitatores et preeeptores ba- livarum, quantucunque (sic) layci essent, de dicti magistri licentia et commissione speciali poterant similiter absolvere. Et, in capitulis in quibus interfuit, vidit preceptores predictos absolventes fratres in capitulis congregatos.
Super XXVIII articulo interrogatus, respondit se nichil scire.
Super XXX articulo et tribus sequentibus, respondit se nichil scire, nisi de osculo oris tantum.
Super XXXIIII articulo et tribus sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia ipse in sua receptione iuravit et sic vidit dictos fratrem Guidonem et Albertum iurare, et quia ipse sic fuit habitus pro profexo statim et sic vidit dictos fratres pro profexis haberi et teneri, et quia receptio sua et dictorum fratrum facte fuerunt clandestine et nullis presentibus, nisi fratribus dicti ordinis, et quia audivit dici a fratribus quod omnia predicta sic servabantur in ordine.
Super XXXVIII et VII sequentibus, respondit se nichil scire.
Super XLVI et XV sequentibus articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que in dictis articulis continentur. Interrogatus de causa scientie, respondit se vidisse dictum capud Bononie, in capitulo, tempore sue receptionis, celebrato ; et vidit illud capud venerari ut deuin et salvatorern suum per fratres in capitulo congregatos, dicentes quod illud capud poterat eos salvare et divites facere et quod omnes divitias ordinis dabat eis, et faciebat arbores florere et terram germinare, et omnia facere poterat sicut deus. Et quod frater Guillelmus de Nove cinxit dicto capiti quondam cordulam quam dedit dicto fratri Nicholao in sui receptione et iniunxit ci quod dicta cordula debetur uti continue circa camisciam vel carnem. Et hec omnia faciebant in veneratione dicti capitis. Et dixit interrogatus quod dictum capud habebat faciem humanam, capillos nigros et crispos, barbam modicam et curtam et non habens effigiem alicuius sancti.
Super LXII et duobus sequentibus articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que in dictis articulis continentur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia vidit in dictis capitulis in quibus interfuit fratres quos vidit recipi, recipi modis predictis et ipse etiam fuit receptus omnibus hiis modis de qui- bus supra in singulis articulis dixit per ordinem, et quia sic communiter dicebatur quod fratres modis predictis recipiebantur.
Super LXV et duobus sequentibus articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que in dictis articulis continentur, videlicet quod fratres rucusantes predicta occidebantur, vel carcerabantur, vel ad partes alias longinquas mittebantur, videlicet in Sardiniam, vel ad alias partes, ut ibi cito finirent dies suos. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic audivit dici communiter in ordine quando fîebat.
Super LXVIII et IIII sequentibus articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que in dictis articulis continentur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic audivit dici communiter inter fratres, et quia sic fuit sibi iniunctum ne predicta revelaret. Et sic vidit et audivit iniungi predictis fratribus quos vidit recipi ; et audivit dici a fratribus quod qui inventi fuissent predicta revelare, auferebatur ab eis habitus et ponebantur in carcere; morte tamen non puniebantur. Et dixit etiam quod audivit dici quod quando plures duobus fratribus loquerentur ad invicem de predictis, puniebantur.