Шрифт:
Интервал:
Закладка:
Super VI et VII articulis interrogatus, respondit se numquam audivisse dici ea que in dictis articulis continentur; dixit tantum se audivisse dici a certis fratribus dicti ordinis : quod magister et certi fratres qui erant ultramare qui ydolum adorabant dicebant Christum falsum fuisse prophetam et ipsum non fuisse passum pro salute humani generis. Et credit quod, cum idolatre essent, facerent, dicerent et crederent quidquid in dictis articulis continetur.
Super VIII articulo interrogatus, respondit quod credit quod omnes qui idolum adorabant vel spuebant super crucem, non haberent salvationis habende per Jesum.
Super VIIII articulo interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eo. Interrogatus de causa scientie, respondit quia vidit predictos duos fratres de quibus supra in primis articulis dixit, in sua receptione spuere super crucem et ymaginem Jesu Christi, et ipse etiam sic fecit quando fuit receptus et scit quod in ordine communiter sic fiebat.
Super X et XI articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit se audivisse, iam sunt XXVI anni et ultra et per ipsum tempus et ab inde citra pluribus vicibus, a certis fratribus et familiaribus dicti ordinis, quod nonnulli ex fratribus dicti ordinis crucem pedibus couculcabant et conculcari mandabant et quod talia faciebant quod omnes debebant comburi. Et hoc maxime audivit de fratribus existentibus in Apulia, Sicilia et Ereti, et alia dixit se nescire.
Super XII, XIII et XIII articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit se nihil scire : dixit tamen quod ipse vidit, in quodam capitulo facto Placentie per fratrem Blanchum, preceptorem predictum, per ipsum fratrem Blanchum et per alios fratres ibi congregatos qui fuerunt circa duodecim, spui super crucem et imaginem crucifixi. Et quadam alia vice vidit fratrem Guillelmum de Nove cum quibusdam aliis sociis, IN QUODAM CAPITULO CRLRBRATO BONONIE, expuere super ymaginem crucifixi.
Super XV articule interrogatus, respondit quod credit et pro certo tenet quod omnes fratres qui predicta faciebant, faciebant in vituperium Jesu Christi et fidei orthodoxe.
Super XVI, XVII, XVIII et XIX articulis interrogatus, respondit quod fratres dicti ordinis de quibus supra dixit non credebant sacramentum altaris.
Super XX, XXI, XXII, XXIII, XXIIII articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit quod credit quod aliqui ex sacerdolibus dicti ordinis non dicebant verba de quibus in articulo fit mentio, quia erant infideles, et aliqui etiam dicebant quia erant boni et fideles.
Super XXV et tribus sequentibus articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit quod omnes illi qui predictos sequebantur errores credebant se posse assolvi ab omnibus peccatis a magistro maiori et a visitatore, licet laïci essent. Et adhuc credit esse ultra ducentos fratres qui predicta credunt.
Super XXIX articulo qui incipit: item quod magnus magister hoc fuit de se confessus, respondit se nichil scire.
Super xxx articulo qui incipit : item quod in receptione fratrum et duobus sequentibus, respondit quod, iam sunt xx anni, audivit dici quod fratres dicti ordinis eo modo ad invicem deosculabantur, sicut in dictis articulis continetur. Et dixit quod observantia predicta communiter fuit in toto ordine observata antiquitus et publice dicebatur in toto ordine quod hec corruptela servabatur et erat etiam in eo. Et dixit interrogatus quod vidit duos fratres, quando recepti fuerunt, qui ipsi deosculati fuerunt recipientes eosdem prirno in ore, postea in umbilico seu ventre nudo et tandem in virga virili seu in pectignone. Interrogatus qui tuerunt illi fratres quos vidit sic deoseulari recipientes eos, respondit quod fuerunt illi de quibus dixit supra in primo articulo. Et dixit interrogatus quod ipse interfuit omnibus predictis quando predicti fratres recepti fuerunt. Et dixit etiam interrogatus quod hoc servabatur communiter in toto ordine per fratres dicti ordinis et maxime in capitulis generalibus et provincialibus. Item dixit interrogatus quod, in capitulo generali sive provinciali, quando fratres recipiebantur in ordine et fecerant professionem publicam, presente magistro seu magno preceptore balive et aliis fratribus, ipse frater receptus deosculabatur omnes fratres in ore. Postea vero magister seu preceptor vocabat eum receptum seorsum in camera sua, cum aliquibus sociis magistri seu magni preceptoris et, clauso hostio, frater receptus deosculabatur magistrum sive preceptorem et socios suos et deosculari compellebatur in locis predictis. Et tandem idem magister sive preceptor faciebat ipsum receptum spuere super crucem et eam pedibus conculcare et mingere super eam et adorare ydola et abnegare Jesum Christum, virginem Mariam et sanctos. Dixit insuper quod ipse vidit abnegari Jesum Christum et spui super crucem et adorare dictum idolum in quatuor capitulis provincialibus, videlicet Rome per fratrern Jacobum de Madonna de Parmatum, preceptorem Balive et communiter per fratres atque ibi congregatos qui fuerant circa numerum VIII fratrum, et Bononie per fratrem Jacobum de Montecucco, tunc preceptorem balive, iam sunt XXII anni, et per omnes fratres ibi congregatos qui fuerunt circa numerum L fratrum, et Placentie per fratrem Blanchum, lune preceptorem balive, iam sunt XXX anni vel circa, et per omnes fratres ibi congregatos qui fuerunt circa numerum triginta fratrum.
Super XXXIIII articulo qui incipit : item quod in receptione illa faciebant iurare illos et cetera, et tribus articulis sequentibus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit se fecisse et iurasse in sui receptione sicut in dictis articulis continetur et vidisse alios sic iurare, et quia etiam fratres in ordine in sui receptione consueverunt omnia predicta servare.
Super XXXVIII articulo qui incipit : item quod propter hoc et alio sequenti sibi connexo, respondit vera esse que continentur in eo. Interrogatus quomodo scit, respondit quia hoc patet per effectum.
Super XL articulo qui incipit : item quod fratribus quos recipiebant et tribus sequentibus interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit se interfuisse presentem quando preceptores dixerunt, supra scriptis fratribus quos vidit recipi, verba que in dicto articulo continentur. Etiam dixit quod in ordine non reputabatur peccatum hoc facere ab illis videlicet qui hoc abutebantur.
Super XLIIII articulo qui incipit : item quod hoc faciebant ipsi et alio sequente interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia hoc dicebatur et credebatur communiter inter fratres et quia ipse vidit duos fratres, videlicet Johannem Pectorem et Bartholinum, in quodam nemore in foro Julii, ad invicem commisceri, et quia etiam de premissis erat publica fama in ordine.
Super XLVI articulo qui incipit : item quod ipsi fratres per singulas provincias et cetera interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit se vidisse dictum capud Rome et Placentie et quia predicta capita esse debebant in omnibus capitulis.