Шрифт:
Интервал:
Закладка:
Super XLVII articulo qui incipit : item quod ilia ydola et VI sequentibus, respondit ita verum esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia ipse vidit fratres dictiordinis adorantes et inclinantes se dicto capiti, in dictis capitulis, et extrahentes sibi birreta. Et dixit etiam quod ipse frater Egidius similiter adoravit et inclinavit se sibi, et hoc fuit in capitulo Placentie et in capitulo Rome. Et vidit et audivit aliquos fratres adorantes et dicentes dicto capiti : Deus, adiuva me et tangebant ipsum caput cum manibus. Et hoc vidit Bononie fieri per fratrem Jacobum de Montecucco, preceptorem balive, semel iam sunt XII anni, et item Placentie iam sunt XX anni, per fratrem Guillelmum, hinc preceptorem balive. Interrogatus de ritu et modo observantie predicte, respondit quod predictum capud ponebatur in quodam pariete et fratres venientes inclinabant se sibi sicut Deo et salvatori suo et ipsis fratribus dicebatur per preceptorem et maiores eorum : veneremini ymaginem istam, quoniara est maxime virtutis et poterit nos salvare. Item dixit interrogatus quod predictum capud habebat faciem quasi humanam et albam et habebat capillos nigros et crispos sive riccintos ; circa collum autem cum aliquantulum de humeris habebat aurea et non habebat effigiem alicuius sancti. Et dixit interrogatus quod ritus iste fiebat et servabalur communiter per totum ordinem.
Super LIIII articulo qui incipit: item quod, ob divitias et cetera et LV interrogatus, respondit quod omnes qui credebant et adorabant dictum capud, credebant quod posset adiutorium dare et anime et corpori ; et ei qui sibi inclinabat capud credebatur in ordine quod omnia peccata essent remissa.
Super LVI articulo et uno sequenti sibi connexo, respondit quod in ordine credebatur quod dictum capud posset omnia facere sicut deus et hoc credebatur maxime per illos fratres qui dictum capud adorabant. Interrogatus quos fratres vidit dictum capud adorare, respondit se non recordari nisi de fratribus Blancho, preceptore suprascripto, Johanne de la Campagna, Ugone de Monte bello et hos vidit Placentie, et Bononie fratrem Jacobum de Montecucco, et in urbe fratres Johannem de Cervieri et Jacobum de Madonna supra scriptum et fratrem Bartholinum Canovarium.
Super LVIII articulo qui incipit : item quod aliquod capud ydolorum predictorum et cetera et tribus sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit ita esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit se interfuisse in pluribus capitulis dicti ordinis in quibus vidit cingi dictum capud predictis cordulis pluribus vicibus, videlicet in quodam capitulo celebrato Bononie, in quo capitulo fuit sibi tradita quedam cordula et singulis fratribus cum qua dictum caput tactum erat. Et fuit iniunctum eis ut predictas cordulas se cingerent et quod eas portarent in veneratione capitis, quoniam salutifere sunt; et ipsas cordulas fratres ordinis in veneratione dicti capitis deferebant.
Super LXII articulo qui incipit : item quod communiter fratres dicti ordinis et cetera et tribus sequentibus interrogatus, respondit ita verum esse ut in articulis continetur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia publicum erat in ordine quod iste ritus servabatur in receptione ipsorum per totum ordinem.
Super LXVI articulo qui incipit : item quod qui nolebant et cetera et super duobus sequentibus articulis interrogatus, respondit quod omnes qui nolebant predicta facere mancipabantur. Interrogatus quomodo scit, respondit quia sic in ordine servabatur, et quia etiam vidit duos fratres quorum unus erat miles, qui fuerunt capti Fluorenzuole et missi ad Urbem ligati, eo quod facere noluerunt predicta, qui postea fuerunt mortui in carceribus.
Super LXVIII articulo qui incipit : item quod iniungebatur et cetera et quatuor sequentibus sibi connexis, respondit ita verum esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quod hoc vidit iniungi fratribus receptis et sibi etiam fuit iniunctum ne predicta revelaret. Et quia supradicti fratres quos vidit carceratos noluerunt predicta facere, ideo fecerunt eos mori in carceribus.
Super LXXIIII articulo respondit ita verum esse ut in articulo continetur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic audivit iniungi a magnis preceptoribus in capitulis. Dixit tantum quod, causa necessitatis, poterant confiteri fratribus heremitis vel carmelitis, seu alteri propinquioi i sacerdoti.
Super LXXV articulo qui incipit : item quod fratres et cetera et urio sequenti interrogatus, respondit ita verum esse ut in articulo continetur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia numquam vidit vel audivit quod predicti errores corrigerentur per ipsos fratres vel quod nuntiarentur sancte matri ecclesie.
Super LXXVII articulo qui incipit : item quod non recesserunt interrogates, respondit ita verum esse ut in articulo continetur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia vidit hoc continue fieri per capitula et maxime in capitulis de quibus dixit supra.
Super articulo qui incipit : item quod predicta fiebant et servabantur ultra mare et cetera et VIII articulis sequentibus dependentibus ab illo et quolibet eorum interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia citra mare sic vidit fieri et servari ab antjquo in locis de quibus supra dixit et publicum est quod ultra mare, in prediclis locis, etiam sic servantur et ordinatio et statutum est quod in toto ordine sic servetur et fiat. Interrogatus quomodo scit quod dictum statutum sit in ordine, respondit quod sic dicebatur et sic vidit servari; dixit tantum quod predictum statutum non vidit.
Super articulo qui incipit : item quod predicta erant de punctis et cetera interrogatus, respondit vera esse que continentur in eo, quia sic presumendum est et credendum.
Super articulo qui incipit : item quod receptiones et cetera interrogatus, respondit ita verum esse ut in articulo continetur. Interrogatus de causa scientie, respondit ut supra.
Super articulo qui incipit : item quod magister generalis et v° articulis inmediate sequentibus interrogatus , respondit ita esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit ut supra in articulo : item quod in receptione fratrum.
Super articulo qui incipit : item quod alium modum et cetera et super alio sequenti articulo interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quod ipse nunquam vidit alium modum servari, et quod nunquam audivit quod aliter reciperentur.
Super articulo qui incipit : item quod predictum receptionis modum et cetera, respondit ita verum esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic aliquos vidit puniri et incarcerari, videlicet fratrem Gualterium et queudam alium cuius nominis non recordatur.
Super articulo qui incipit : item quod elimosine et coetera, respondit quod elemosine fiebant et hospitalitas servabatur sicut consuetum est, scilicet quod dabatur decima pars panis qui coquebatur in domo.